Haller's Concordance: FILIOLI
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
- filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo Jn. 13:33
- filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis Gal. 4:19
- filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 1 Jn. 2:1
- scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 1 Jn. 2:12
- filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 1 Jn. 2:18
- et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 1 Jn. 2:28
- filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 1 Jn. 3:7
- filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate 1 Jn. 3:18
- vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo 1 Jn. 4:4
- filioli custodite vos a simulacris 1 Jn. 5:21