Haller's Concordance: FIRMA
- hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel Ruth 4:7
- ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim Job 5:3
- quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum Ps. 73:4
- cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum Ps. 89:21
- gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati Ps. 119:133
- frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium Pr. 18:19
- in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se Sir. 26:13
- clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis Jer. 33:3
- ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum Rom. 4:16
- et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis 2 Cor. 1:7