Haller's Concordance: FIRMAMENTUM
- dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis Gen. 1:6
- et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita Gen. 1:7
- vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus Gen. 1:8
- praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 2 Ki. 22:19
- praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum Ps. 18:18
- caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum Ps. 19:1
- iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam Ps. 89:14
- nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius Ps. 97:2
- multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt Wis. 4:3
- et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum Sir. 3:34
- in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae Sir. 4:29
- si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum Sir. 27:9
- oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani Sir. 34:19
- altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae Sir. 43:1
- et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi Sir. 49:17
- nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas Ezec. 1:25
- et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper Ezec. 1:26
- et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum 1 Ma. 2:43
- et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium 1 Ma. 6:18
- nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
- si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 1 Tim. 3:15
- et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi, 4 Esd. 4:7