Haller's Concordance: FLAGELLA
- sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus Jud. 8:27
- musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia Sir. 22:6
- quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum Sir. 23:2
- de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo Sir. 30:1
- ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella Sir. 40:9
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare Isa. 16:8