Haller's Concordance: FLAMMAE
- conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis Num. 19:5
- et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam Wis. 17:5
- flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis Wis. 19:20
- in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem Sir. 36:11
- a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus Sir. 51:6
- propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt Isa. 5:24
- eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis Isa. 29:6
- ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum Isa. 47:14
- GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro Lam. 2:3
- Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. Dan. A:1
- Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. Dan. A:65
- Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus. Dan. 7:9
- quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae Osee 7:6
- sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium Joel 2:5
- et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi Acts 7:30
- et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt. 4 Esd. 7:61
- quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat 4 Esd. 13:10
- quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est. 4 Esd. 13:38