Haller's Concordance: ADTENDE
- dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui Dt. 27:9
- adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire Tob. 4:13
- dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias Jud. 6:15
- adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar Job 33:31
- adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus Ps. 55:2
- clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui Ps. 84:9
- fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam Pr. 5:1
- nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei Pr. 7:24
- quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam Pr. 23:1
- adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem Sir. 1:38
- ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende Sir. 6:13
- pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te Sir. 7:24
- adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum Sir. 11:35
- adtende ne seductus in stultitiam humilieris Sir. 13:10
- cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas Sir. 13:16
- audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde Sir. 16:24
- edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius Sir. 16:25
- et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem Sir. 28:30
- recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas Sir. 29:26
- et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende Sir. 32:26
- hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth Isa. 10:30
- adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se Isa. 63:15
- adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum Jer. 18:19
- dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 1 Tim. 4:13
- adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 1 Tim. 4:16