Haller's Concordance: FLEBANT
- et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi Num. 25:6
- quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas Judg. 20:26
- omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum 2 Ki. 15:23
- plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem 1 Esd. 3:12
- Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. Dan. 13:33
- flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit Lk. 8:52
- dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem. 3 Esd. 9:51