Haller's Concordance: FLENS
- quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum Gen. 50:1
- vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes Num. 11:4
- cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter 1 Ki. 1:10
- porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans 2 Ki. 15:30
- cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt Isa. 15:5
- Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. Dan. 13:35
- multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi Phil. 3:18
- et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. 3 Esd. 8:92