Haller's Concordance: FLERE
- veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes Judg. 21:2
- det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 1:9
- elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1:14
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis Tob. 5:23
- dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum Tob. 5:26
- ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit Tob. 5:28
- coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos Tob. 10:3
- et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio Tob. 11:11
- nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae Jer. 22:10
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
- quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere Lk. 7:13
- flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit Lk. 8:52
- conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Lk. 23:28
- gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus Rom. 12:15