Haller's Concordance: FLOREBIT
- iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur Ps. 92:12
- homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit Ps. 103:15
- inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius Ps. 132:18
- excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes Eccl. 12:5
- in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter Isa. 17:11
- qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine Isa. 27:6
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium Isa. 35:1
- ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus Hab. 3:17
- florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. 4 Esd. 6:28