Haller's Concordance: FLUVIO
- et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae Gen. 2:13
- in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten Gen. 15:18
- hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth Gen. 36:37
- quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Ex. 4:9
- pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis Ex. 7:18
- a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas Josu. 13:3
- exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 2 Par. 9:26
- ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso Sir. 24:41
- et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem. 3 Esd. 8:62