Haller's Concordance: FLUVIORUM
- Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Dt. 8:7
- profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem Job 28:11
- quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum Isa. 33:21
- quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius Jer. 46:7
- portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum Nah. 2:6