Haller's Concordance: FONTIUM
- Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Dt. 8:7
- inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia 2 Par. 32:3
- ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse Jud. 7:9
- et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 4 Esd. 6:24