Haller's Concordance: FORIBUS
- nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius Gen. 4:7
- veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra Gen. 19:1
- quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem Gen. 43:19
- cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli Ex. 35:18
- quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino Judg. 11:31
- porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi 3 Ki. 6:17
- Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. Esther 3:2
- in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens Pr. 1:21
- longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius Pr. 5:8
- iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens Pr. 8:3
- sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco Pr. 9:14
- qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet Wis. 6:15
- percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat Wis. 19:16
- Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis. Dan. 2:49