Haller's Concordance: FORMA
- dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit 1 Ki. 28:14
- nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma 2 Ki. 14:27
- sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum Isa. 52:14
- ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia Ezec. 23:12
- filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum Ezec. 23:23
- pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum. Dan. 1:4
- sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri Rom. 5:14
- qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo Phil. 2:6
- ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 1 Th. 1:7