Haller's Concordance: FORMAM
- locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis Dt. 4:12
- et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt Ezec. 23:15
- et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam 1 Ma. 12:2
- veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes 2 Ma. 2:29
- tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat Acts 7:44
- eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege Rom. 2:20
- gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis Rom. 6:17
- sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo Phil. 2:7
- imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos Phil. 3:17
- non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 2 Th. 3:9
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu 2 Tim. 1:13