Haller's Concordance: FORMIDO
- inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti Ex. 15:16
- Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. Esther 11:8
- Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. Esther 9:2
- manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat Job 13:21
- propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita Job 22:10
- portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido Job 41:14
- formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae Isa. 24:17
- expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formido Jer. 8:15
- quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax Jer. 30:5
- FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio Lam. 3:47
- nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati Bar. 6:69
- et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium Ezec. 7:18
- et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum 1 Ma. 3:25