Haller's Concordance: FORNICATIO
- fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur Sir. 26:12
- et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua Ezec. 16:20
- factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium Ezec. 16:34
- fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor Osee 4:11
- omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 1 Cor. 5:1
- manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria Gal. 5:19
- fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos Eph. 5:3