Haller's Concordance: FORNICATIONIS
- initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est Wis. 14:12
- et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno Jer. 3:9
- adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc Jer. 13:27
- non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt Osee 5:4
- ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Mt. 5:32
- et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes Apoc. 14:8
- et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius Apoc. 17:4
- quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt Apoc. 18:3