Haller's Concordance: FORO
- cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus Mt. 11:16
- et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos Mt. 20:3
- et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi Mt. 23:7
- et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum Mk. 7:4
- et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Mk. 12:38
- similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis Lk. 7:32
- vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro Lk. 11:43
- adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis Lk. 20:46
- disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant Acts 17:17