Haller's Concordance: FORTIA
- tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia Ps. 74:15
- ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum Pr. 31:19
- signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. Dan. 4:3
- et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum Joel 2:11
- quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes Amos 5:12
- audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur Mic. 6:2
- ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde 1 Ma. 3:27
- sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 1 Cor. 1:27