Haller's Concordance: FORTIOR
- et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis Ex. 1:9
- alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est Num. 13:31
- veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris Num. 22:6
- dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit Dt. 9:14
- fortioribus autem fortior instat cruciatio Wis. 6:9
- aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis Wis. 13:4
- verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum Sir. 29:11
- sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior Isa. 47:12
- seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me Jer. 20:7
- Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: Dan. 13:39
- ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Mt. 3:11
- et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius Mk. 1:7
- respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Lk. 3:16
- si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit Lk. 11:22
- alius scripsit: fortior est rex. 3 Esd. 3:11
- nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus. 3 Esd. 4:35