Haller's Concordance: FORTIS
- at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis Gen. 32:28
- Isachar asinus fortis accubans inter terminos Gen. 49:14
- non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me Ex. 20:5
- considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures Num. 13:18
- et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Dt. 7:9
- dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis Josu. 24:19
- non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 1 Ki. 2:2
- et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore 1 Ki. 9:1
- dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 1 Ki. 18:17
- esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 2 Ki. 10:12
- Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 2 Ki. 22:3
- quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 2 Ki. 22:32
- vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae 2 Ki. 22:47
- dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 2 Ki. 23:3
- adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians 3 Ki. 1:42
- insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum 3 Ki. 8:41
- erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph 3 Ki. 11:28
- factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus 3 Ki. 17:17
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
- Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus 4 Ki. 5:1
- et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua 2 Esd. 1:5
- nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc 2 Esd. 9:32
- Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. Esther 14:19
- sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit Job 9:4
- cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis Job 26:2
- Deus iudex iustus et fortis comminans tota die Ps. 7:11
- Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus Ps. 18:2
- quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum Ps. 18:31
- soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam Ps. 19:5
- quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio Ps. 24:8
- ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum Ps. 28:1
- non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis Ps. 33:16
- fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius Ps. 50:1
- de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus Ps. 61:2
- et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini Ps. 78:65
- quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos Ps. 95:3
- benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum Ps. 144:1
- propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum Pr. 23:11
- vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus Pr. 24:5
- pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum Cant. 8:6
- melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis Wis. 6:1
- timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis Wis. 8:15
- amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum Sir. 6:14
- quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione Sir. 15:19
- mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit Sir. 26:2
- melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia Sir. 30:14
- fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum Sir. 46:1
- invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis Sir. 46:6
- propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis Isa. 1:24
- parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis Isa. 9:6
- quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis Isa. 17:10
- et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum Isa. 19:4
- super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te Isa. 25:3
- ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam Isa. 28:2
- Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur Isa. 42:13
- et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob Isa. 49:26
- et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob Isa. 60:16
- haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis Jer. 9:23
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Jer. 14:9
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur Jer. 20:11
- non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt Jer. 46:6
- audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt Jer. 46:12
- quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum Jer. 46:15
- ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit Jer. 48:1
- consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus Jer. 48:17
- quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua Jer. 50:9
- redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis Jer. 50:34
- quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet Jer. 51:56
- et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum Ezec. 19:14
- et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi Ezec. 26:17
- Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens caelum: aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Dan. 4:11
- Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. Dan. 7:7
- Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Dan. 11:3
- gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis Joel 1:6
- dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis Joel 2:2
- sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium Joel 2:5
- concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum Joel 3:10
- ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter Amos 2:9
- et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam Amos 2:14
- et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis Amos 5:24
- iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis Soph. 1:14
- Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude Soph. 3:17
- tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 1 Ma. 2:42
- et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 1 Ma. 2:66
- et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis 1 Ma. 6:41
- et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus 2 Ma. 1:24
- Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 2 Ma. 12:35
- aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat Mt. 12:29
- nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet Mk. 3:27
- cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet Lk. 11:21
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8
- longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum Apoc. 18:10
- et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur Apoc. 18:21
- quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 4 Esd. 6:32
- cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur. 4 Esd. 8:23
- tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum. 4 Esd. 10:24
- est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 4 Esd. 12:47
- quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae. 4 Esd. 16:13