Haller's Concordance: FORTISSIMI
- timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi Josu. 10:2
- ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi Josu. 10:7
- qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Judg. 20:16
- surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi 1 Ki. 31:12
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
- et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis 1 Par. 5:24
- filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 1 Par. 7:2
- cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios 1 Par. 7:4
- numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti 1 Par. 7:9
- omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes 1 Par. 7:11
- omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia 1 Par. 7:40
- fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 1 Par. 9:13
- porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 1 Par. 11:26
- hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 1 Par. 12:1
- hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 1 Par. 12:21
- porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 1 Par. 12:30
- Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi 1 Par. 26:6
- filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias 1 Par. 26:7
- omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 1 Par. 26:8
- porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis 1 Par. 26:30
- Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 1 Par. 26:31
- cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi 2 Par. 13:3
- habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 2 Par. 14:8
- statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi 2 Par. 26:17
- nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant 1 Esd. 4:20
- et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi Ps. 45:12
- quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi Ps. 59:3
- multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea Pr. 7:26
- quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina Eccl. 12:3
- ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis Ezec. 30:11
- tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum Ezec. 31:11
- et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice. 3 Esd. 2:27