Haller's Concordance: FORTISSIMOS
- sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi Num. 13:28
- miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
- igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 2 Ki. 11:16
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
- igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum 1 Par. 19:10
- adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali 2 Par. 23:20