Haller's Concordance: FORTITER
- et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget Num. 24:18
- dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes Judg. 8:1
- accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur Judg. 9:52
- qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Judg. 11:20
- ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat Judg. 16:30
- qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Pr. 30:33
- adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter Wis. 8:1
- nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei Sir. 48:25
- adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas Jer. 4:5
- Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius. Dan. 4:14
- Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Dan. 5:7
- videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 1 Ma. 4:35
- quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos 1 Ma. 5:61
- in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium 1 Ma. 5:67
- et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius 1 Ma. 16:23
- et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 2 Ma. 2:22
- quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo 2 Ma. 6:27
- adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur 2 Ma. 6:28
- et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter 2 Ma. 7:5
- singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens 2 Ma. 7:21
- convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent 2 Ma. 8:16
- post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 2 Ma. 12:27
- dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 2 Ma. 13:14
- quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum 2 Ma. 14:31
- exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur 2 Ma. 15:17
- ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur Acts 19:20
- qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 4 Esd. 2:47
- nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus. 4 Esd. 10:15