Haller's Concordance: FOVEA
- fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam Pr. 22:14
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Pr. 23:27
- formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae Isa. 24:17
- et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae Isa. 24:18
- et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea Isa. 30:14
- pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus Jer. 48:43
- qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus Jer. 48:44