et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum Gen. 4:9
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc Gen. 20:5
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim Gen. 20:13
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis Gen. 27:11
nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te Gen. 27:42
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo Gen. 29:12
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias Gen. 29:15
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem Gen. 32:4
et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius Gen. 33:3
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi Gen. 33:9
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius Gen. 37:27
postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara Gen. 38:30
iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus Gen. 42:15
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Gen. 42:19
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam Gen. 44:23
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri Gen. 44:26
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Gen. 45:4
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Ex. 4:14
dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus Ex. 7:1
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat Lev. 25:25
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum Lev. 25:35
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te Lev. 25:36
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum Lev. 25:39
si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius Lev. 25:47
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius Num. 20:8
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos Num. 20:14
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron Num. 27:13
si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum Dt. 15:12
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus Dt. 17:15
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat Dt. 22:2
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius Dt. 23:7
ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus Dt. 25:3
quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui Dt. 25:5
sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Dt. 25:7
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Dt. 32:50
cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem Josu. 15:17
cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem Judg. 1:13
locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est Judg. 9:3
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit Judg. 9:18
quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 1 Ki. 17:28
doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 2 Ki. 1:26
igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio 2 Ki. 3:30
ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 2 Ki. 4:6
quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 2 Ki. 13:12
dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui 2 Ki. 13:20
et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum 2 Ki. 13:26
dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum 2 Ki. 20:9
porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 2 Ki. 20:10
Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem 2 Ki. 23:24
responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc 3 Ki. 9:13
et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater3 Ki. 13:30
accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est 3 Ki. 20:32
quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum 3 Ki. 20:33
mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium 4 Ki. 1:17
Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 1 Par. 4:11
ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 1 Par. 9:17
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 1 Par. 11:20
porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 1 Par. 11:26
Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai 1 Par. 11:38
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites 1 Par. 11:45
frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 1 Par. 24:25
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini 1 Par. 26:22
quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:7
Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 1 Par. 27:18
intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus 2 Par. 31:12
tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti Tob. 6:7
tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea Tob. 9:1
dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum Tob. 11:2
Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. Esther 15:12
frater fui draconum et socius strutionum Job 30:29
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur Pr. 17:17
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis Pr. 18:9
frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium Pr. 18:19
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam fraterPr. 18:24
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul Pr. 27:10
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est fraterSir. 29:33
unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet Jer. 9:4
propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite Jer. 22:18
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te Ezec. 22:11
possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem Ezec. 47:14
dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob Mal. 1:2
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 1 Ma. 2:65
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin 1 Ma. 5:17
et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis 1 Ma. 5:55
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 1 Ma. 9:29
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 1 Ma. 9:33
ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 1 Ma. 10:74
dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum 1 Ma. 13:15
ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea 1 Ma. 14:17
tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit 1 Ma. 16:9
sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium 2 Ma. 4:7
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum 2 Ma. 14:17
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te Mt. 5:23
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Mt. 10:2
Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus Mt. 10:3
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient Mt. 10:21
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est Mt. 12:50
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum Mt. 18:15
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies Mt. 18:21
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo Mt. 22:24
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est Mk. 3:35
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Mk. 12:19
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos Mk. 13:12
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42
isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit Lk. 15:27
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Lk. 15:32
adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi Lk. 17:3
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo Lk. 20:28
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum Jn. 1:40
dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri Jn. 6:8
Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jn. 11:2
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Jn. 11:21
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jn. 11:32
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis Acts 21:20
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum Acts 22:13
si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Rom. 14:15
bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur Rom. 14:21
salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus fraterRom. 16:23
Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater1 Cor. 1:1
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 1 Cor. 5:11
sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles 1 Cor. 6:6
nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 1 Cor. 7:12
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 1 Cor. 7:15
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 1 Cor. 8:11
Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino Eph. 6:21
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus fraterCol. 1:1
quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino Col. 4:7
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro Ph'm 1:1
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te fraterPh'm 1:7
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino Ph'm 1:20
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua Jas. 1:9
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano Jas. 2:15
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis 2 Pet. 3:15
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu Apoc. 1:9
et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos. 3 Esd. 1:9