Haller's Concordance: FREQUENTER
- facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem 4 Ki. 4:8
- quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter 4 Ki. 4:9
- cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis Tob. 5:8
- audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis Job 16:2
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Pr. 14:23
- in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra 1 Ma. 14:28
- sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit 2 Ma. 10:13
- Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat 2 Ma. 10:14
- tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant Mt. 9:14
- et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri Mk. 9:22
- at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt Lk. 5:33
- sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis Jn. 18:2
- simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo Acts 24:26
- et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates Acts 26:11
- ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 2 Cor. 11:23
- alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit Heb. 9:26
- dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis 2 Pet. 1:15
- et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire. 4 Esd. 4:26
- et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra, 4 Esd. 5:8
- multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam. 4 Esd. 8:47