Haller's Concordance: FRUGIBUS
- omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur Lev. 27:30
- decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos Dt. 14:22
- septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia Dt. 16:15
- tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius Dt. 26:2
- et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos Dt. 33:16
- et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni Josu. 5:11
- defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan Josu. 5:12