Haller's Concordance: FUERE
- filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta Gen. 46:27
- in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea Ex. 38:12
- bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento Ex. 38:17
- columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae Ex. 38:19
- de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica Num. 3:21
- omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum Num. 26:43
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15
- porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel 1 Par. 8:38
- ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio Eccl. 7:10