Haller's Concordance: FUERUNTQUE
- Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli Gen. 12:16
- Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei Gen. 32:1
- fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez Gen. 36:11
- accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem Ex. 6:20
- fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere Num. 1:45
- fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:13
- locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron Num. 17:6
- fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum Num. 26:20
- fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio Num. 26:62
- percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum Josu. 10:26
- fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis Josu. 18:21
- Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii Judg. 1:33
- et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi 1 Ki. 1:2
- et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia 1 Ki. 11:8
- et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri 1 Ki. 22:2
- et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud 2 Ki. 4:3
- fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius 3 Ki. 11:3
- Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 1 Par. 2:18
- et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 1 Par. 6:66
- fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud 1 Par. 8:3
- fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin 1 Par. 8:40
- fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 1 Par. 12:39