Haller's Concordance: FUGE
- nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran Gen. 27:43
- fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam Pr. 4:15
- fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum Cant. 8:14
- quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te Sir. 21:2
- et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis Amos 7:12
- o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis Zach. 2:7
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 1 Tim. 6:11
- iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 2 Tim. 2:22