Haller's Concordance: FUGI
- et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi 1 Ki. 4:16
- dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi 2 Ki. 1:3
- quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro Jud. 10:12
- quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi Jud. 11:13
- sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi Job 1:17
- et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4 Esd. 10:3