Haller's Concordance: FUGIENT
- et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente Lev. 26:36
- dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua Dt. 28:7
- et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos Ps. 64:8
- ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt Ps. 104:7
- et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient Isa. 13:14
- disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient Jer. 50:16
- etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur Bar. 6:54
- alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum Jn. 10:5