Haller's Concordance: FUGIENTEM
- qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis Judg. 9:40
- persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon 2 Ki. 2:24
- cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini 2 Ki. 18:16
- persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius 2 Par. 13:19
- haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli Wis. 10:6
- usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae Jer. 4:21
- in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit Jer. 48:19
- ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem Jer. 49:5