Haller's Concordance: FUGIET
- nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est Josu. 7:12
- fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Job 20:24
- et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet Job 27:22
- sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate Isa. 17:13
- et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt Isa. 31:8
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus Isa. 35:10
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus Amos 2:16
- vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit Amos 9:1
- subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis Jas. 4:7
- et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis Apoc. 9:6
- qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus; 4 Esd. 16:42