Haller's Concordance: FUGITE
- fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium Job 19:29
- egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob Isa. 48:20
- fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto Jer. 48:6
- fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius Jer. 49:8
- fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes Jer. 49:30
- fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jer. 51:6
- o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus Zach. 2:6
- cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis Mt. 10:23
- fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 1 Cor. 6:18
- propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 1 Cor. 10:14
- fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. 4 Esd. 2:36