Haller's Concordance: FUIMUS
- de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum 1 Ki. 20:23
- audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo 1 Ki. 25:7
- omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo Ps. 44:17
- occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur Isa. 64:5
- et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis Bar. 1:18
- neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 1 Th. 2:5
- vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 1 Th. 2:10
- ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos 2 Th. 3:7