Haller's Concordance: FUISSE
- idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse Judg. 21:8
- non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis 2 Par. 9:6
- porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo Jud. 15:14
- quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones Lk. 10:36
- dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum Rom. 15:8