Haller's Concordance: FUMO
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent Judg. 20:38
- et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo Isa. 6:4
- nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit Bar. 6:20
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei Apoc. 9:2
- et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae Apoc. 9:3
- ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum Apoc. 9:18
- et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum Apoc. 15:8
- et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt. 4 Esd. 7:61