Haller's Concordance: FUMUS
- totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis Ex. 19:18
- vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi Josu. 8:21
- ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo 2 Ki. 22:9
- respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos Tob. 6:8
- de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis Job 41:20
- ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo Ps. 18:8
- caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur Ps. 37:20
- sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei Ps. 68:2
- quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt Ps. 102:3
- sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum Pr. 10:26
- quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum Wis. 2:2
- quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis Wis. 5:15
- ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae Sir. 22:30
- ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius Isa. 14:31
- nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam Isa. 34:10
- levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Isa. 51:6
- qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die Isa. 65:5
- idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario Osee 13:3
- et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 1 Ma. 4:20
- et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo Apoc. 8:4
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei Apoc. 9:2
- et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur Apoc. 9:17
- et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius Apoc. 14:11
- et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum Apoc. 19:3
- et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. 4 Esd. 4:48
- et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus. 4 Esd. 4:50
- convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, 4 Esd. 15:44