Haller's Concordance: FUNDAMENTUM
- et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est Lev. 5:9
- praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos 3 Ki. 5:17
- dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe Tob. 4:2
- quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea Job 4:19
- qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum Job 22:16
- igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine Job 36:16
- fundamentum eius in montibus sanctuarii Ps. 87:1
- memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius Ps. 137:7
- quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum Pr. 10:25
- terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum Sir. 10:19
- et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus Ezec. 13:14
- egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper Hab. 3:13
- ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei Lk. 14:29
- sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Rom. 15:20
- secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 1 Cor. 3:10
- fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 1 Cor. 3:11
- si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 1 Cor. 3:12
- superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu Eph. 2:20
- thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 1 Tim. 6:19
- sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 2 Tim. 2:19
- quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum Heb. 6:1
- fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus Apoc. 21:19
- propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii. 4 Esd. 10:53