Haller's Concordance: FUNDAVIT
- in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun 3 Ki. 16:34
- commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 1 Par. 16:30
- omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam 2 Par. 8:16
- quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum Ps. 24:2
- sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper Ps. 48:8
- et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum Ps. 78:69
- ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus Ps. 87:5
- Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia Pr. 3:19
- et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius Isa. 14:32
- ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam Isa. 23:13
- manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul Isa. 48:13
- et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis Isa. 51:13
- qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius Amos 9:6
- qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum, 4 Esd. 16:60