Haller's Concordance: FUNDENDA
- mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt Num. 4:7
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos Num. 15:5
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino Num. 15:10
- libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt Num. 28:14
- coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda Eccl. 2:8