Haller's Concordance: FUNDES
- quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur Ex. 26:19
- ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis Ex. 26:29
- et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur Ex. 29:7
- sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius Ex. 29:12
- quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare Ex. 29:16
- divides eam minutatim et fundes supra oleum Lev. 2:6
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- sed super terram fundes quasi aquam Dt. 12:24
- et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris Dt. 12:27
- tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes 4 Ki. 9:3
- posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu Isa. 51:16