Haller's Concordance: FUNES
- ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius Num. 3:26
- adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum Judg. 16:8
- quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea 2 Ki. 17:13
- funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 2 Ki. 22:6
- accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est 3 Ki. 20:32
- circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me Ps. 18:4
- funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis Ps. 18:5
- quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum Ps. 21:12
- circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi Ps. 116:3
- funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus Ps. 119:61
- dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic Jer. 38:12
- tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere Acts 27:32