Haller's Concordance: FUNIBUS
- columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus Num. 3:37
- columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt Num. 4:32
- dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Aetham Judg. 15:13
- cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines Judg. 16:7
- cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis Judg. 16:11
- Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. Esther 1:6
- et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis Job 36:8
- absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper Ps. 140:5
- iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur Pr. 5:22
- intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto Pr. 7:16
- tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum Jer. 38:6
- et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris Jer. 38:13
- mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum Bar. 6:42
- ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis Ezec. 27:24