Haller's Concordance: FUNICULUM
- et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra Josu. 2:21
- et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 4 Ki. 21:13
- dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 1 Par. 16:18
- dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae Ps. 105:11
- HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est Lam. 2:8
- cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos Ezec. 47:3
- haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet Ezec. 47:13
- propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini Mic. 2:5
- vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator Soph. 2:5