Haller's Concordance: FUTURA
- non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo Eccl. 1:11
- non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus Eccl. 2:16
- quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit Eccl. 3:15
- et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat Eccl. 3:22
- impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum Wis. 19:1
- non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio Sir. 9:16
- ostendit futura et abscondita antequam evenirent Sir. 48:28
- quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura Isa. 42:23
- quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis Isa. 44:7
- dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. Dan. 8:19
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis Lk. 21:36
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses Acts 26:22
- certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines Rom. 8:38
- sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:22
- de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 1 Pet. 1:10
- et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris. 4 Esd. 8:46
- nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic, 4 Esd. 10:58